Libero Maso di Coi
Archivio
Storico
Inventario
dei beni della chiesa
di San
Tiziano di Goima nel 1588 [1]
In Nomine Domini NOSTRI IESU CHRISTI AMEN. Anno ab
eiusdem gloriosissimo ortu millesimo quingentesimo octuagesimo octavo
indictione prima die vero 31. mensis Decembris [2]
in Zaudo districtus Belluni pontificati [?] autem Sacratissimi Domini nostri D.
Divina providentia PP. Sisti quinti, in villa de guoima in domo joannis mariae
a Molino massaro ecclesiae Sancti Ticiani dictae Villae. Presentibus Reverendo
Domino presbitero joanne Baptista Bardellino dignissimo Plebano Zaudi, ac
misiero Petro filio q. Sier josephi de lazeris Donti testibus ad haec vocatis
specialiterque rogatis. In, et pro executione mandati Reverendissimi Domini
joannis Baptistae Valerii Episcopi, et Comitis Bellunensis degnissimi sub die
11. mensis Maij 1588 proxim. preterit., personaliter Constituti coram me
nottario sub notato, ac ad id delegato, ut in ipso mandato; ed ad supradictum
locum pervento tali de causa, ac congregati infrascripti homines, et Regulaees
dictae Regulae Guoimae causa denunciandi manifestandi, et propalandi omnia, et
singola bona iura, et res quaslibet, proventus, et redditus pertinentia, et
pertinentes ecclesiae Sancti Ticiani de guoima Plebanatis Zaudi Bellunensis
Diocesis, eorum corporali iuramento eis, et cuilibet ipsorum per me nottarium
subnotatum in debita forma delato denunciarunt, manifestarunt, et propalarunt
mihi nottario, uti persona publica stipulante vice, ac nomine dictae ecclesiae;
sive cuiuslibet suo interesse putantis infrascripta bona, iura, res, proventus,
ac redditus spectasse, pertinisse, spectare, et pertinere ecclesiae praedictae
pleno iure, ac pactis modis, et condicionis, ut in, sub, et sicut semper ipsi
viderunt et notitiam habuerunt a suo recordatu citra. Videlicet Bortolameus a
gavacio, sier joannes Maria q. misieri Angeli a molino, sier jacobus q. joannis
chuch, Bortolameus q. Nicolaij ab ecclesia, Simonis filius Petri de Pratto
habitator Guoimae, Antonius Chuch, jacobus q. misieri Angelli, Antonius Joannis
Leonardi a gavacio, jo. Maria a gavacio, joannes jacobus joannelli ab ecclesia,
Bortolameus q. Colaij de juliano, Svaldus a gavacio, et primo.
Quod infrascripti mansi debent,
et singulis annis soliti sunt solvere predicti homines pro ipsis mansis ut
infra. Videlicet.
[1] Unum mansum positum in
pertinentijs Regulae Guoimae in loco vocato Col Cerver possessum per Sier
Baptistam, Victorem, et Sier Gasparum panciera fratres, et filios q. Sier
Valerij tenetur et obligatum [est] omni et singulo anno ad respondendum
massario ecclesiae predictae libram unam Olei ad mensuram, quam solvunt ipsi
fratres annuatim absque aliqua contradicione.
[2] Ittem Unum mansum positum in
dictis pertinencijs de Guoima iugerum trium seminis cum prato settorum triginta
vel circa foeni in loco a Cordelle. Cuius ŕ mane Rivus, ŕ meridie acqua Durani,
a sero plures personae, a septentrione mons q. Sier Nicolai Persecisi tenetur,
et obligatum est pro una libra Oleij ad mensuram; ed quod mansum posidetur
partim per Aloijsium a gavacio, partim per jo. Mariam a Gavacio, partim per
Bortolomeum a gavacio, Sebastianum, et Antonium a Gavacio, et partim per
Victorem a Cordelle: verum omnes dicti consortes dixerunt ipsum Victorem
annuatim solvere dictum Oleum; et ita idem Victor se obligando affirmavit,
solvere dictum oleum absque aliqua contradicione.
Ittem mansum in pertinentiis predictis in loco vocato
al mas, cuius a mane Gavon, a meridie acqua Durani, a sero Codalonga, a
septentrione Regulaees Donti, et Guoimae. Quod mansum tenetur, et obligatum est
pro una libra Oleij ad mensuram; et quod manusm tenetur ad affictum per joannem
Mariam, jacobum, et Matheum fratres q. misieri Angeli del Molin a Clarissimo
Domino Aloisijo Malipetro, et quem oleum nunc ipsi fratres se obligant solvere
absque aliqua contradicione.
Ittem dicti fratres eorum iuramento manifestarunt
teneri ad solvendum massario ecclesiae predictae ex legato q. misieri Angelli
eorum patris tres medias Oleij, quem nu[n]c se obligant solvere sub obligacione
omnium suorum bonorum presentium, et futurorum, ad plenum.
Ittem Olivus de guoima ab ecclesia, Bortolameus
Juliani ab ecclesia, Baptista ab ecclesia della menega vocatus, Matheus, et
Victor ab ecclesia, Laurentius mina, jacobus ab ampecio habitator in ipsa villa,
et Antonius de Pratto insuper cont.s omnes eorum corporali iuramento mihi
nottario manifestarunt se tenere, et possidere unum mansum in pertinentiis
antenominatis in loco vocato lo mas de mezo, cuius a mane mansus del mas, a
meridie via publica, a sero Rivus del colesel, a septentrione pascullum, seu
Regulaees dictae Regulae, pro quo tenentur, et sunt obligati ad solvendam
massario predictae ecclesiae libram unam Oleij ad mensuram omni, et singulo
anno, et sic se obligant solvere sine aliqua contradicione.
Ittem
mansum positum in dictis pertinentijs de guoima in loco vocato lo mas della
giesia, a mane mansus de Medio, a meridie acqua Durani, a sero, et septentrione
Stanfonaz, posessum per jacobum, et Benignum cuch, per Bartolameum ab ecclesia,
ac partim per angelum [?] cuch, jo. Jacobum de Zuanel, per Baptistam gobo, per
Hieronimun ab ecclesia, per Nicolaum, et Petrum fratres ab ecclesia absentes,
per Baptistam della menega, et per Laurentium mina; per jacobum d’Ampecio, per
illos joannis pauli, per heredes q. Sier jacobi joannis pauli, per Bortolameum,
et Sebastianum fratres a Gavacio, ac per Angelum q. Dominici a gavacio; qui
consortes per partes partim eorum, et heredes omnes eorum corporali iuramento
denunciarunt sic possidere, et pro eo teneri ad respondendum massario ecclesiae
predictae libram unam Oleij ad mensuram. Verum ignorant causam solutionis, et
tamen nunc se obligant solvere absque aliqua contradicione.
Ittem mansum
in loco vocato Gavazo in dictis pertinenijs ad situum se tenentem, a
mane mansus de cordelle, a meridie acqua Durani, a sero Mansus Magnifici
Malipetri, a septentrione Regulaees dictae Regulae ; possesum per
infrascriptos, qui eorum iuramento denunciarunt sic teneri ad solvere, ut infra
pro eodem manso. Videlicet Bortolameus a gavacio, joannes maria a gavacio,
Tonius, ac Sebastianus a gavacio soluunt unum quartum Oleij unius librae ad
mensuram. Et infrascriptos videlicet: Aloisijus a gavacio, Vittor a Cordelle,
Tonius joannis leonardi a gavacio, Svaldus a gavacio, et Bodiguol solunt pro
ipso manso quartos tres Oleij unius librae ad mensuram, et sic se obligant
solvere annuatim ipso massaro.
Ittem Mansum in dictis pertinentijs in loco vocato il
mas della giesia, a mane rivus, a meridie acqua Durani, a Sero Stanfonaz, a
septentrione pascullum; posessum per infrascriptos qui tenentur solvere medium
mirm Oleij, sicuti infrascripti de guoima eorum corporali iuramento
denuntiarunt, se, et infrascriptos teneri ad solvendum, ut infra ipsum Oleum,
videlicet: jacobus Cuch annuatim solvit tres medias Oleij, Begnignus verus tres
alteras medias, qui fratres solvunt quoque un anno si, et un’anno no, medium
quartum videlicet in tempore quando non solvit jacobus, Begninus solvit, et sic
seguit. – Antonius chucho annuatim
mediam unam, et medium quarti Oleij, et sic ipsi denunciarunt infrascripti
teneri, ut infra. Videlicet: Sier Angelum, Sier Melchiorem, ac heredes q. Sier
jacobi fratris joannis pauli teneri ad solvendaa de dicto medio miro Oleij
medias duas omni, et singullo anno, et unum quartum olei. – Joannes jacobi
juannelli ab ecclesia medias tres, et ex tribus partibus unius quartaroli
[ ?] est solitum solvere eius iuramento affirmavit. – Bortolameus q. Colaij juliani solvit quartaruolos tres et unam
partem ex tribus unius quartaroli.
Ittem denunciatum, et propalatum fuit per omnes
suprascriptos consortes montem unum vocatum montem Moiazza a mane acqua durani,
a meridie, sero, et septentrione Saxum della Moiaza libere soectasse, et
pertinisse, pro ut spectare, et pertinere ecclesiae predicate, ipsumque solitum
esse locare plus offerentibus. Hoc anno vero locasse pro valore, et pretio
librarum quadraginta octo de paulis videlicet L. 48 s. --- de paulis; et omnes
qui invenent [?] ad venandum super ipsum montem ursos, et similia, ipsi
teneantur dare, et denunciare ecclesiae predicate, seu massario pelles
animalium, et eas vendere aut dare pro precio quod limitabitur [?] per
massarium predictum.
Ittem unum prattum trium settorum foeni vel circa in
loco dicto in palla de S. Tician, a mane illi joannis pauli, a meridie Tonius
chuc, a sero heredes q. Ticiani ab ecclesia, a septentrione Creppe de Valarco
libere spectasse, et pertinisse, pro ut spectare, et pertinere ipsae ecclesiae,
et solitum esse locare monico dictae ecclesiae, et quod habet ad affictum Jacobus
cuch monicus.
Ittem unum prattum duorum settorum vel circa foeni in
dictis pertinentijs in loco dicto alla costa, a mane Rivus della Costa, a
meridie Dominicus ab ecclesia, a sero heredes q. joaninni ab ecclesia, a
septentrione Bortolameus ab ecclesia, quod prattum dixerunt denarijs ecclesiae
predicate emisse a paulo q. Petri ab ecclesia cum pactum exigiendi; pro ut in
instrumento manu q. Sier joannis Francisci de Mazochis de Bladis nottarii
Belluni sub die 17. octobris 1539, et illum solitum esse locare et presenti
anno locasse Baptistae dicto gobo et consortibus pro L. 1 s. 10 de paulis.
Ittem joannes maria, Matheus, jacobus, et heredes q.
Tonini de dicta villa eorum corporali iuramento manifestaverunt se tenere ad
saldandum annuatim massario ecclesiae predictae ex legato q. misieri Angelli
eorum patris duas calveas oredeij, et esse obligata omnia eorum bona ad dictam
solutionem, et sic nunc se obligant solvere absque aliqua contradicione.
Die 24. Februarij 1589. in domo
Plebanali. Presentibus eodem Reverendo
Plebano. Sier joannes maria de pelegrini
eius iuramento denunciavit, et manifestavit se teneri ad solvendum
massario antedictae ecclesiae annuatim solidos undecim cum dimidio de paulis
pro quibus solidis dixit fore, et esse obligatum mansum de lavazon positum in
pertinentijs Regulae magnae partim per se posessum, et partim per jacobum
Miracol Casali. Et nunc se solvere obligat sine aliqua contradicione.
Et illico jacobus Miracol suprascriptus ad
predictorum presentiam eius iuramento
denunciavit teneri ad solvendum massario ecclesiae predicate pro parte mansi
supradicti annuatim solidos octo cum dimidio de paulis videlicet s. 8 ˝ de
paulis, quos nunc se obligat solvere absque aliqua contradicione, sed ignorat
causam.
Confectum ac publicatum fuit suprascriptum
instrumentum per me nottarium currente anno Domini millesimo quingentesimo
octuagesimo octavo jndictione prima die vero 24. Februarij Pontificat. autem
Santissimi in christo Patris, et Domini Nostri Domini Patris Patrum Sisti
quinti divina providentia, in domo plebanali Zaudi presentibus Venerabili Viro
Domino Presbitero jo. Bapta Bardellino dignissimo plebano Zaudi, Sier Petro q.
Sier josephi de Lazeris, joanne q. Christophori de Lazeris, et Augustino a
Casale testibus fide dignis rogatis.
[segno notarile] Ego joannes Bapta filius discreti
viri Sier Nicolaij de Trevijs Civis Sacilliensis incola Zaudi publicus
apostolicaque auctoritate nottarius pariter et iudex ordinarius omnibus in
presenti instrumento contentis interfui, sicque fideliter scripsi, ac in praemissarum
fidem me subscripsi, ac posui signum, et nomen meum consuetum.
Die X. Januarij 1590 – Taxo sic requisitus Ego Simon
paganus notarius et spectabilis Collegij adhuc taxator mercedem notatione pro
presenti Inventario ecclesiae Sancti Titani de Goima plebanatus Zaudi
consideratis considerandis in libris decem et octo soldis octo videlicet L. 18
s. 8, pro taxa … [?] ecclesiarum L. 1 s. 16, [summa] 20:4.
Idem [taxator]
Pro expensis … [?] mandati massario presentati pro mihi nottario
satisfaciendo de predicta taxa L. – s. 2; pro R[…]e predicti mandati per
preconem facta L. – s. 2. Notta come ho receputo a … [?] L. 14 s. --.
1600. 18 Zugno alla Chiesa. – Presenti Sier Toni
chcho q. Zuliano, Sier Zanne da gavaz q. Simon, Sier Bortolameo gavaz q. Vettor
testimoni chiamati, oltre [?] 16 altri regolieri tutti adunati per far li conti
della chiesa del [seguono altre sei righe, non ben comprese].